[ Pobierz całość w formacie PDF ]

tur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet
in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem:
nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
XIV 91 " 3 5
Inexspectata plus aggravant: novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium
non magis quod etiam miratus est, doluit. Ideo nihil nobis improvisum esse debet. In omnia
praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet, sed quidquid potest fieri. Quid
enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis aggre-
diatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est? Non una via
semper, ne tota quidem incurrit: modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viri-
bus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae
doloris oriuntur.
XIV 91 " 7
Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter
placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspecta-
bantur, erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae extemis, impellente nullo ru-
unt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit? Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus
ea, quae possunt evenire, firmandus.
148
XIV 91 " 8
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed qu-
antum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis
velut novis obstupefieri: in plenum cogitanda fortuna est.
XIV 91 " 12
Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.
XIV 91 " 13
Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent.
XIV 91 " 15 16
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse
fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes
idem posse, quod adversus homines. Nihil horum indignandum est. In eum intravimus mun-
dum, in quo his legibus vivitur. Placet: pare. Non placet: quacumque vis, exi. Indignare, si
quid in te iniqui proprie constitutum est: sed si haec summos imosque necessitas alligat, in
gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur. Non est, quod nos tumulis metiaris et his
monumentis, quae viam disparia praetexunt: aequat omnes cinis. Impares nascimur, pares
morimur.
XIV 91 " 20 21
Quaemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi
fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus? Ne morti
quidem hoc apud nos noceat: et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accu-
sant. expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis uti-
lis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ul-
lius potestate, cum mors in nostra potestate sit.
XIV 92 " 24 25
Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et
dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat. Quid
est in virtute praecipuum? Futuro non indigere, nec dies suos computare: in quantulo libet
tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam
excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra imbecillitate metimur et vitiis nostris nomen
virtutis imponimus.
XV 93 " 8
Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pe-
rvenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Illle vero glorietur audacter et dis agat
gratias interque eos sibi, et rerum naturae imputet, quod fuit. Merito enim imputabit: melio-
rem illi vitam reddidit quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset
ostendit. Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
149
XV 93 " 12
Mors per omnes it: qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime
agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis?
XV 94 " 13
Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta
aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet tra-
hente corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacan-
tem quidem, sed ad peiora pronam praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt...
XV 94 " 17
Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo
laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valetudine, altera animi mala
valetudo est.
XV 94 " 19
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a
nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus, ut videat,
quid agendum sit in vita.
XV 94 " 46 [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • sklep-zlewaki.pev.pl